Graffito
[-]ivia · ATL(?)VX̂(?)ANDRI(?)QṾ (:Alexandro?)
〈:vacat〉 salute (:salutem).
Si vales, non [-]+u[-]tu (:multum?) · curo,
S[-]+[- - -]ICITE[-]DEO
| Findspot |
Pompeii,
(V.2.12)
|
|---|---|
| Language | Latin |
| Writing Style | Graffito/incised |
| Apparatus Criticus | Textus secundum (11). Periit (3). Contulerunt ad apographum a. 2025 R. Benefiel et G. Bianchini. v. 1: nonnullae litterae incertae sunt; v. 4: magna pars tectorii abrasa est. v. 1: [L]IVIA coniecit (6). v. 1: alterum nomen ut ATLVANDRIO primum videtur, sed multae litterae incertae erant: A, T?, L (an E?), V correcta ex X?, A, N, D, RI, (vel N; an R?), O (1); transcriptio: A(lex?)ANDR(?)O (1). Littera X super V imposita est. v. 3: requiae litterarum in quarto verbo, ubi tectorium laesum est, videntur (11). MVNTV scriptum esse videtur pro MVLTV(M) (1), sed iam in (1) litterae M et N non erant certae damno tectorii. v. 4: omnia verba plane incerta. Litterae DEO minores aliis sunt. In apographo, verbum primum incipit: S[-]((K)), sc. K reversa. Titulus: S . . . CICITE////DEO (1); Transcriptio: s[i? fel?]icite[r gau?]deo (1) [SI PERIERIS GAU?]DEO primum Diehl (4), qui postea [SI MALE PERIAS] supplere maluit, ut explicatur apud (3) S[I PERIERIS GAU]DEO (7)(9)(alii, apud 3) S[I - - -]ICITE[S A]DEO (6) S[I PERIS, ]ỊC̣ỊṬẸ[ GAU]DEO (10) Reliquias litt. aliud supplementum quam S[I FEL]ICITE[R GAV]DEO (1) vix admittere ipse Zangemeister contendit (2), quamquam ad sensum metrumque probabilius S[I PERIERIS, GAV]DEO esse suggerit (2), quod enim supplere Cugusi (7) et Milnor (9) maluerunt et similiter [SI MALE PERIAS] Diehl apud (3) coniecit. Autem S[I ---] ICITE[S A]DEO (“if you (are dying), I’ll come running”) Varone (6) coniecit, qui enim “in the fourth line, between S and the final group DEO, one can clearly see, among other signs, the group ICITE” scribit sed tantum ADEO coniecturam posse admittit. Aliter S[I FEL]ICITE[R O]DEO coniecit Leone apud (6), sed sensus deficit. Wachter interpretationem a Zangemeister propositam accipit (10), quem palmarem uidetur. Titulus invectivus ad personam est contra Alexandrum. Carmen constat septenariis trochaicis ut alia carmina inuectiua et in uerso metrico sic legitur: SI VALES NON MVLTVM CVRO SI PERIS LICITE GAVDEO. Locus inventionis: Via Nolana, lat. sept., in sexta pila ante pontem [viae Boscanae] qui pergit ad portam Nolanam (1) = inter V.2.12 et V.2.13 (11) “Tit. rep. esse videtur secundum ea, quae ZANGEMEISTER refert [i.e. (1)] , in muro externo fortasse in orientem (aut in occidentem?) a V 4, 7, sed res ambigua manet” (3). |
| Bibliography | CIL 04, 01593 cum apographo Tab. XV 9 (1), cf. p. 209 (2), p. 1672 (3) E. Diehl, Pompeianische Wandinschriften, 1910, p. 29, no. 480 (4) Epigraphica, 30, 1968, p. 105 (H. Solin) (5) A. Varone, Erotica Pompeiana. Love Inscriptions on the Walls of Pompeii, Roma 2001, pp. 51-52, con traduzione in inglese (6) P. Cugusi, Stud. Philol. Valent. 11 n.s. 8, 2008, p. 46 (7) Opinione pubblica e forme di comunicazione a Roma. Il linguaggio dell'epigrafia, Faenza 2009, pp. 239-240 (A. Buonopane) (8) K. Milnor, Graffiti and the Literary Landscape in Roman Pompeii. Oxford 2014, p. 168, con traduzione in inglese (9) R. Wachter, Pompejanische Wandinschriften, 2019, p. 226, nr. 615, con traduzione in tedesco (10) http://ancientgraffiti.org/Graffiti/graffito/AGP-EDR194299 (11) |
| Link to EDR | #EDR194299 |
| Suggested Citation | AGP-EDR194299, The Ancient Graffiti Project, <https://ancientgraffiti.org/Graffiti/graffito/AGP-EDR194299> [accessed: 26 Aug 2026] |
| Contributions |
Editor: Rebecca Benefiel Principal Contributor: Gianmarco Bianchini Last Revision: 2025-02-16 |